Et si iam nostro sentit de corpore postquam distractast animi natura animaeque potestas, tamen est ad nos, qui comptu coniugioque corporis atque anim… - Lucretius

" "

Et si iam nostro sentit de corpore postquam
distractast animi natura animaeque potestas,
tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
corporis atque animae consistimus uniter apti.
nec, si materiem nostram collegerit aetas
post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
quicquam tamen ad nos id quoque factum,
interrupta semel cum sit repetentia nostri.
et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
qui fuimus, [neque] iam de illis nos adficit angor.
nam cum respicias inmensi temporis omne
praeteritum spatium, tum motus materiai
quam sint, facile hoc adcredere possis,
saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
inter enim iectast vitai pausa vageque
deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.

Latin
Collect this quote

About Lucretius

Titus Lucretius Carus (c. 99 BC – 55 BC) was a Roman poet and philosopher. His major work is De Rerum Natura, On the Nature of Things, which is considered by some to be the greatest masterpiece of Latin verse.

Also Known As

Native Name: T.Lucretius Carus
Alternative Names: Titus Lucretius Carus Titus Carus Lucretius T. Lucretius Carus
Limited Time Offer

Premium members can get their quote collection automatically imported into their Quotewise collections.

Related quotes. More quotes will automatically load as you scroll down, or you can use the load more buttons.

Additional quotes by Lucretius

Etsi difficiile esse videtur credere quicquam
in rebus solido reperiri corpore posse.
transit enim fulmen caeli per saepta domorum,
clamor ut ad voces; flamen candescit in igni
dissiliuntque ferre ferventi saxa vapore.
tum labefactatus rigor auri solvitur aestu;
tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
permanat calor argentum penetraleque frigus
quando utrumque manu retinentes pocula rite
sensimus infuso lympharum rore superne.

Loading...