Jam vero cum rem propones, nomine nunquam Prodere conveniet manifesto: semper opertis Indiciis, longe et verborum ambage petita Significant, umbraque… - Marco Girolamo Vida

" "

Jam vero cum rem propones, nomine nunquam
Prodere conveniet manifesto: semper opertis
Indiciis, longe et verborum ambage petita
Significant, umbraque obducunt: inde tamen, ceu
Sublustri e nebula, rerum tralucet imago
Clarius, et certis datur omnia cernere signis.
Hinc si dura mihi passus dicendus Ulysses,
Non ilium vero memorabo nomine, sed qui
Et mores hominum multorum vidit et urbes
Naufragus, eversae post saeva incendia Trojae,
Addam alia, angustis complectens omnia dictis.

Latin
Collect this quote

About Marco Girolamo Vida

Marco Girolamo Vida or Marcus Hieronymus Vida (1485 – September 27, 1566) was an Italian humanist, bishop and poet.

Works in ChatGPT, Claude, or Any AI

Add semantic quote search to your AI assistant via MCP. One command setup.

Related quotes. More quotes will automatically load as you scroll down, or you can use the load more buttons.

Additional quotes by Marco Girolamo Vida

Nec dubitem versus hirsuti saepe poetae
Suspensus lustrare, et vestigare legendo,
Sicubi se quaedam forte inter commoda versu
Dicta meo ostendant, quae mox melioribus ipse
Auspiciis proprios possim mihi vertere in usus,
Detersa prorsus prisca rubigine scabra.

PREMIUM FEATURE
Advanced Search Filters

Filter search results by source, date, and more with our premium search tools.

Loading...