Ad eum dilectione tendimus, ut perueniendo quiescamus, ideo beati, quia illo fine perfecti. Bonum enim nostrum, de cuius fine inter philosophos magna… - Augustine of Hippo

" "

Ad eum dilectione tendimus, ut perueniendo quiescamus, ideo beati, quia illo fine perfecti. Bonum enim nostrum, de cuius fine inter philosophos magna contentio est, nullum est aliud quam illi cohaerere, cuius unius anima intellectualis incorporeo, si dici potest, amplexu ueris impletur fecundaturque uirtutibus. Hoc bonum diligere in toto corde, in tota anima et in tota uirtute praecipimur; ad hoc bonum debemus et a quibus diligimur duci, et quos diligimus ducere. Sic complentur duo illa praecepta in quibus tota lex pendet et prophetae: Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua, et: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum. Vt enim homo se diligere nosset, constitutus est ei finis, quo referret omnia quae ageret, ut beatus esset; non enim qui se diligit aliud uult esse quam beatus. Hic autem finis est adhaerere Deo. Iam igitur scienti diligere se ipsum, cum mandatur de proximo diligendo sicut se ipsum, quid aliud mandatur, nisi ut ei, quantum potest, commendet diligendum Deum?

Latin
Collect this quote

About Augustine of Hippo

St. Augustine of Hippo (13 November 354 – 28 August 430) was a Christian theologian, rhetor, North African bishop, Doctor of the Catholic Church, saint, and a philosopher influenced in his early years by Manichaeism and the Neo-Platonism of Plotinus.

Biography information from Wikiquote

Also Known As

Native Name: Aurelius Augustinus
Alternative Names: Saint Augustine Saint Austin Augustine St. Augoustinos St. Augustine of Hippo Aurelius Augustine Aurelius Augustinus Hipponensis St. Augustine Augustinus Saint Augustine of Hippo Augustinus, Aurelius bishop of Hippo
Try QuoteGPT

Chat naturally about what you need. Each answer links back to real quotes with citations.

Related quotes. More quotes will automatically load as you scroll down, or you can use the load more buttons.

Additional quotes by Augustine of Hippo

And yet, will we ever come to an end of discussion and talk if we think we must always reply to replies? For replies come from those who either cannot understand what is said to them, or are so stubborn and contentious that they refuse to give in even if they do understand.

Go Premium

Support Quotewise while enjoying an ad-free experience and premium features.

View Plans
Dicebam haec et flebam amarissima contritione cordis mei. Et ecce audio vocem de vicina domo cum cantu dicentis et crebro repetentis, quasi pueri an puellae, nescio: tolle lege, tolle lege. Statimque mutato vultu intentissimus cogitare coepi utrumnam solerent pueri in aliquo genere ludendi cantitare tale aliquid. Nec occurrebat omnino audisse me uspiam, repressoque impetu lacrimarum surrexi, nihil aliud interpretans divinitus mihi iuberi nisi ut aperirem codicem et legerem quod primum caput invenissem. Audieram enim de Antonio quod ex evangelica lectione cui forte supervenerat admonitus fuerit, tamquam sibi diceretur quod legebatur: "Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus et habebis thesaurum in caelis; et veni, sequere me," et tali oraculo confestim ad te esse conversum. Itaque concitus redii in eum locum ubi sedebat Alypius: ibi enim posueram codicem apostoli cum inde surrexeram. arripui, aperui, et legi in silentio capitulum quo primum coniecti sunt oculi mei: "Non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione, sed induite dominum Iesum Christum et carnis providentiam ne feceritis in concupiscentiis." Nec ultra volui legere nec opus erat. Statim quippe cum fine huiusce sententiae quasi luce securitatis infusa cordi meo omnes dubitationis tenebrae diffugerunt.

Loading...