Enhance Your Quote Experience
Enjoy ad-free browsing, unlimited collections, and advanced search features with Premium.
" "Quod cum in maximo uigore floreret imperii, sedile suum in littore maris cum ascenderet statui iussit. Dixit autem mari ascendenti: "Tu mee dicionis es, et terra in qua sedeo mea est, nec fuit qui inpune meo resisteret imperio. Impero igitur tibi ne in terram meam ascendas, nec uestes uel membra dominatoris tui madefacere presumas."
Henricus Huntendunensis or Henry of Huntingdon (c. 1088 – c. 1157) was an Anglo-Norman churchman and chronicler. His Historia Anglorum covers English history as far as the accession of Henry II.
Enjoy ad-free browsing, unlimited collections, and advanced search features with Premium.
Related quotes. More quotes will automatically load as you scroll down, or you can use the load more buttons.
Circa hoc tempus Siwardus consul fortissimus Nordhymbre, pene gigas statura, manu uero et mente predura, misit filium suum in Scotiam conquirendam. Quem cum bello cesum patri renuntiassent, ait, "Recepitne uulnus letale in anteriori uel posteriori corporis parte?" Dixerunt nuntii, "In anteriori." At ille, "Gaudeo plane, non enim alio me uel filium meum digner funere."
Filter search results by source, date, and more with our premium search tools.
Edwardus, duodecimo anno regni sui, cum pranderet apud Windlesore, ubi plurimum manere solebat, Godwinus gener suus et proditor, recumbens iuxta eum, dixit: "Sepe tibi rex falso delatum est me prodicioni tue inuigilasse. Sed si Deus celi uerax et iustus est, hoc panis frustrulum concedat ne michi guttur pertranseat, si umquam te prodere uel cogitauerim." Deus autem uerax et iustus audiuit uocem proditoris, et mox eodem pane strangulatus, mortem pregustauit eternam.