Similar Quotes

Quote search results. More quotes will automatically load as you scroll down, or you can use the load more buttons.

Go Premium

Support Quotewise while enjoying an ad-free experience and premium features.

View Plans
Itaque adulescentes mihi mori sic videntur, ut cum aquae multitudine flammae vis opprimitur, senes autem sic, ut cum sua sponte nulla adhibita vi consumptus ignis exstinguitur; et quasi poma ex arboribus, cruda si sunt, vix evelluntur, si matura et cocta, decidunt, sic vitam adulescentibus vis aufert, senibus maturitas; quae quidem mihi tam iucunda est, ut, quo propius ad mortem accedam, quasi terram videre videar aliquandoque in portum ex longa navigatione esse venturus.

Share Your Favorite Quotes

Know a quote that's missing? Help grow our collection.

Itaque ne mortuo quidem perinde adfectus est, sed tantum non statim a funere ad negotiorum consuetudinem rediit iustitio longiore inhibito. Quin et Iliensium legatis paulo serius consolantibus, quasi obliterata iam doloris memoria, irridens se quoque respondit vicem eorum dolere, quod egregium civem Hectorem amisissent.

Audio religiosam habere te matrem, multorum annorum viduam, quae aluit, quae erudivit infantem et post studia Galliarum, quae vel florentissima sunt, misit Romam non parcens sumptibus et absentiam filii spe sustinens futurorum, ut ubertatem Gallici nitoremque sermonis gravitas Romana condiret nec calcaribus in te sed frenis uteretur, quod et in disertissimis viris Graeciae legimus, qui Asianum tumorem Attico siccabat sale et luxuriantes flagellis vineas falcibus reprimebant, ut eloquentiae toreularia non verborum pampinis, sed sensuum quasi uvarum expressionibus redundarent.

O di inmortales! ubinam gentium sumus? in qua urbe vivimus? quam rem publicam habemus? Hic, hic sunt in nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis terrae sanctissimo gravissimoque consilio, qui de nostro omnium interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis terrarum exitio cogitent!

Tempora mutantur, nos et mutamur in illis.

Loading...