Enhance Your Quote Experience
Enjoy ad-free browsing, unlimited collections, and advanced search features with Premium.
" "Dein pluribus hostiis caesis, cum litare non posset, introiit curiam spreta religione Spurinnamque irridens et ut falsum arguens, quod sine ulla sua noxa Idus Martiae adessent; quanquam is venisse quidem eas diceret, sed non praeterisse.
Gaius Suetonius Tranquillus (c. 69–after 122 AD) was a Roman historian. Among his surviving works are some thumbnail sketches of the lives of Roman grammarians, rhetoricians and poets, but he is best known for his De Vita Caesarum, often known in English as The Twelve Caesars.
Enjoy ad-free browsing, unlimited collections, and advanced search features with Premium.
Related quotes. More quotes will automatically load as you scroll down, or you can use the load more buttons.
Non in alia re tamen damnosior quam in aedificando domum a Palatio Esquilias usque fecit, quam…Auream nominavit. De cuius spatio atque cultu suffecerit haec rettulisse. Vestibulum eius fuit, in quo colossus CXX pedum staret ipsius effigie…In ceteris partibus cuncta auro lita, distincta gemmis unionumque conchis erant; cenationes laqueatae tabulis eburneis versatilibus, ut flores, fistulatis, ut unguenta desuper spargerentur; praecipua cenationum rotunda, quae perpetuo diebus ac noctibus vice mundi circumageretur; balineae marinis et albulis fluentes aquis. Eius modi domum cum absolutam dedicaret, hactenus comprobavit, ut se diceret quasi hominem tandem habitare coepisse.
Organize your favorite quotes without limits. Create themed collections for every occasion with Premium.
Incitato equo, cuius causa pridie circenses, ne inquietaretur, viciniae silentium per milites indicere solebat, praeter equile marmoreum et praesaepe eburneum praeterque purpurea tegumenta ac monilia e gemmis domum etiam et familiam et supellectilem dedit, quo lautius nomine eius invitati acciperentur; consulatum quoque traditur destinasse.