Advanced Search Filters
Filter search results by source, date, and more with our premium search tools.
" "Plerumque enim accidit ut aliquid de terra, de coelo, de caeteris mundi huius elementis, de motu et conversione vel etiam magnitudine et intervallis siderum, de certis defectibus solis ac lunae, de circuitibus annorum et temporum, de naturis animalium, fruticum, lapidum, atque huiusmodi caeteris, etiam non christianus ita noverit, ut certissima ratione vel experientia teneat. Turpe est autem nimis et perniciosum ac maxime cavendum, ut christianum de his rebus quasi secundum christianas Litteras loquentem, ita delirare audiat, ut, quemadmodum dicitur, toto coelo errare conspiciens, risum tenere vix possit. Et non tam molestum est, quod errans homo deridetur, sed quod auctores nostri ab eis qui foris sunt, talia sensisse creduntur, et cum magno eorum exitio de quorum salute satagimus, tamquam indocti reprehenduntur atque respuuntur. Cum enim quemquam de numero Christianorum in ea re quam optime norunt, errare comprehenderint, et vanam sententiam suam de nostris Libris asserere; quo pacto illis Libris credituri sunt, de resurrectione mortuorum, et de spe vitae aeternae, regnoque coelorum, quando de his rebus quas iam experiri, vel indubitatis numeris percipere potuerunt, fallaciter putaverint esse conscriptos? Quid enim molestiae tristitiaeque ingerant prudentibus fratribus temerarii praesumptores, satis dici non potest, cum si quando de prava et falsa opinatione sua reprehendi, et convinci coeperint ab eis qui nostrorum Librorum auctoritate non tenentur, ad defendendum id quod levissima temeritate et apertissima falsitate dixerunt, eosdem Libros sanctos, unde id probent, proferre conantur, vel etiam memoriter, quae ad testimonium valere arbitrantur, multa inde verba pronuntiant, non intellegentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant.
St. Augustine of Hippo (13 November 354 – 28 August 430) was a Christian theologian, rhetor, North African bishop, Doctor of the Catholic Church, saint, and a philosopher influenced in his early years by Manichaeism and the Neo-Platonism of Plotinus.
Biography information from Wikiquote
Advanced Search Filters
Filter search results by source, date, and more with our premium search tools.
Related quotes. More quotes will automatically load as you scroll down, or you can use the load more buttons.
The wisdom of what a person says is in direct proportion to his progress in learning the holy scriptures — and I am not speaking of intensive reading or memorization, but real understanding and careful investigation of their meaning. Some people read them but neglect them; by their reading they profit in knowledge, by their neglect they forfeit understanding.
Unlimited Quote Collections
Organize your favorite quotes without limits. Create themed collections for every occasion with Premium.