Reference Quote

Shuffle
Proximum ab innocentia tenet locum verecunda peccati confessio.

Similar Quotes

Quote search results. More quotes will automatically load as you scroll down, or you can use the load more buttons.

Maxima superbia vel abjectio est maxima sui ignorantia.

Dis proximus ille est,
quem ratio non ira movet.

Works in ChatGPT, Claude, or Any AI

Add semantic quote search to your AI assistant via MCP. One command setup.

Dicebam haec et flebam amarissima contritione cordis mei. Et ecce audio vocem de vicina domo cum cantu dicentis et crebro repetentis, quasi pueri an puellae, nescio: tolle lege, tolle lege. Statimque mutato vultu intentissimus cogitare coepi utrumnam solerent pueri in aliquo genere ludendi cantitare tale aliquid. Nec occurrebat omnino audisse me uspiam, repressoque impetu lacrimarum surrexi, nihil aliud interpretans divinitus mihi iuberi nisi ut aperirem codicem et legerem quod primum caput invenissem. Audieram enim de Antonio quod ex evangelica lectione cui forte supervenerat admonitus fuerit, tamquam sibi diceretur quod legebatur: "Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus et habebis thesaurum in caelis; et veni, sequere me," et tali oraculo confestim ad te esse conversum. Itaque concitus redii in eum locum ubi sedebat Alypius: ibi enim posueram codicem apostoli cum inde surrexeram. arripui, aperui, et legi in silentio capitulum quo primum coniecti sunt oculi mei: "Non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione, sed induite dominum Iesum Christum et carnis providentiam ne feceritis in concupiscentiis." Nec ultra volui legere nec opus erat. Statim quippe cum fine huiusce sententiae quasi luce securitatis infusa cordi meo omnes dubitationis tenebrae diffugerunt.

Pax optima rerum
quas homini novisse datum est, pax una triumphis
innumeris potior, pax custodire salutem
et civis aequare potens revocetur in arcis
tandem Sidonias, et fama fugetur ab urbe
perfidiae, Phoenissa, tua.

Invitat culpam qui peccatum praeterit

[Pacem esse] dicimus in veritate positam, ad iustitiae praecepta constitutam, caritate altam et expletam, libertate postremo auspice effectam.

At ne cui dubium omnino sit et impudicitiae et adulteriorum flagrasse infamia, Curio pater quadam eum oratione omnium mulierum virum et omnium virorum mulierem appellat.

Share Your Favorite Quotes

Know a quote that's missing? Help grow our collection.

Benevolentia nihil aliud est, quam cupiditas ex commiseratione orta.

It is always and forever the same struggle: to perceive somehow our own complicity with evil is a horror not to be borne. … much more reassuring to see the world in terms of totally innocent victims and totally evil instigators of the monstrous violence we see all about us. At all costs, never disturb our innocence. But what is the most innocent place in any country? Is it not the insane asylum? These people drift through life truly innocent, unable to see into themselves at all. The perfection of innocence, indeed, is madness.

Nam qui maxume doctus sibi videtur, dictionem sanam et insanam ferme appetitu pari revolvit, non amplius concupiscens erecta quae laudet quam despecta quae rideat. atque in hunc modum scientia pompa proprietas linguae Latinae iudiciis otiosorum maximo spretui est, quorum scurrilitati neglegentia comes hoc volens tantum legere, quod carpat, sic non utitur litteris, quod abutitur.

... nemini parcitur, non modo absenti, sed ne praesenti quidem. Invehitur pariter in cunctos magno risu et cachinno omnium. Cenae, popinae, lenocinia, largitiones, furta, adulteria, stupra, flagitia in medium proferuntur. Qua ex re non voluptas tantummodo, sed etiam illa vel maxima capitur utilitas, quod, cum ita vita ac mores omnium ponantur tibi ante oculos.

Est omnino iniquum, sed usu receptum, quod honesta consilia vel turpia, prout male aut prospere cedunt, ita vel probantur vel reprehenduntur.

Maximas res publicas ab adulescentibus labefactatas, a senibus sustentatas et restitutas reperietis. ... temeritas est videlicet florentis aetatis, prudentia senescentis.

Loading...