Rursus ergo interrogavit quod esset vocabulum gentis illius. Responsum est quod Angli vocarentur. At ille: "Bene", inquit, "nam et angelicam habent f… - Bede

" "

Rursus ergo interrogavit quod esset vocabulum gentis illius. Responsum est quod Angli vocarentur. At ille: "Bene", inquit, "nam et angelicam habent faciem et tales angelorum in caelis decet esse cohaeredes. Quod habet nomen ipsa provincia, de qua isti sunt adlati?" Responsum est quod Deiri vocarentur idem provinciales. At ille: "Bene", inquit, "Deiri; de ira eruti, et ad misericordiam Christi vocati. Rex provinciae illius quomodo apellatur?" Responsum est quod Aelli diceretur. At ille adludens ad nomen ait: "Alleluia, laudem Dei creatoris illis in partibus oportet cantari."

Latin
Collect this quote

About Bede

Bede (c. 672/673–26 May 735) was an Anglo-Saxon historian, theologian and scientific writer; often called the Venerable Bede. His best-known work, the Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum (Ecclesiastical History of the English People) was completed in 731.

Also Known As

Native Name: Beda Venerabilis
Alternative Names: Saint Bede Venerable Bede Beda Saint Bede the Venerable Bede the Venerable Beda Anglicus Bede le Venerable Doctor of the English Doctor Anglorum

Share this quote as an image

Customize card

Go Premium

Support Quotewise while enjoying an ad-free experience and premium features.

View Plans

Related quotes. More quotes will automatically load as you scroll down, or you can use the load more buttons.

Additional quotes by Bede

Nū scylun herᵹan • hefaenrīcaes Uard,
metudæs maecti • end his mōdᵹidanc,
uerc Uuldurfadur, • suē hē uundra ᵹihwaes,
ēci dryctin • ōr āstelidæ
hē ǣrist scōp • aelda barnum
heben til hrōfe, • hāleᵹ scepen.
Thā middunᵹeard • moncynnæs Uard,
eci Dryctin, • æfter tīadæ
firum foldu, • Frēa allmectiᵹ.

Talis ... mihi uidetur, rex, vita hominum praesens in terris, ad conparationem eius, quod nobis incertum est, temporis, quale cum te residente ad caenam cum ducibus ac ministris tuis tempore brumali, accenso quidem foco in medio, et calido effecto caenaculo, furentibus autem foris per omnia turbinibus hiemalium pluviarum vel nivium, adveniens unus passeium domum citissime pervolaverit; qui cum per unum ostium ingrediens, mox per aliud exierit. Ipso quidem tempore, quo intus est, hiemis tempestate non tangitur, sed tamen parvissimo spatio serenitatis ad momentum excurso, mox de hieme in hiemem regrediens, tuis oculis elabitur. Ita haec vita hominum ad modicum apparet; quid autem sequatur, quidue praecesserit, prorsus ignoramus. Unde si haec nova doctrina certius aliquid attulit, merito esse sequenda videtur.

Loading...