Reference Quote

Shuffle

Similar Quotes

Quote search results. More quotes will automatically load as you scroll down, or you can use the load more buttons.

Nescire autem quid antequam natus sis acciderit, id est semper esse puerum.

Stat super occiduae nebulosa cubilia Noctis
Aethiopasque alios, nulli penetrabilis astro,
lucus iners, subterque cavis graue rupibus antrum
it uacuum in montem, qua desidis atria Somni
securumque larem segnis Natura locavit.
limen opaca Quies et pigra Oblivio servant
et numquam vigili torpens Ignauia vultu.
Otia vestibulo pressisque Silentia pennis
muta sedent abiguntque truces a culmine ventos
et ramos errare vetant et murmura demunt
alitibus. non hic pelagi, licet omnia clament
litora, non ullus caeli fragor; ipse profundis
vallibus effugiens speluncae proximus amnis
saxa inter scopulosque tacet: nigrantia circum
armenta omne solo recubat pecus, et nova marcent
germina, terrarumque inclinat spiritus herbas.
mille intus simulacra dei caelaverat ardens
Mulciber: hic haeret lateri redimita Voluptas,
hic comes in requiem vergens Labor, est ubi Baccho,
est ubi Martigenae socium puluinar Amori
obtinet. interius tecti in penetralibus altis
et cum Morte jacet, nullique ea tristis imago
cernitur. hae species. ipse autem umentia subter
antra soporifero stipatos flore tapetas
incubat; exhalant vestes et corpore pigro
strata calent, supraque torum niger efflat anhelo
ore vapor; manus haec fusos a tempore laevo
sustentat crines, haec cornu oblita remisit.

Works in ChatGPT, Claude, or Any AI

Add semantic quote search to your AI assistant via MCP. One command setup.

Est uspiam pater mi filia quae patrem suum plus quam patrem presumat diligere? Non reor equidem ullam esse quae hoc fateri audeat nisi iocosis veritatem celare nitatur. Nempe ego dilexi te semper ut patrem, et adhuc a proposito meo non divertor. Et si ex me magis extorquere insistis, audi cercudinem amoris quae adversum te habeo et interrogationibus tuis finem impone: et enim quantum habes tantum vales tantumque te diligo.

Share Your Favorite Quotes

Know a quote that's missing? Help grow our collection.

Go Premium

Support Quotewise while enjoying an ad-free experience and premium features.

View Plans
Itaque ne mortuo quidem perinde adfectus est, sed tantum non statim a funere ad negotiorum consuetudinem rediit iustitio longiore inhibito. Quin et Iliensium legatis paulo serius consolantibus, quasi obliterata iam doloris memoria, irridens se quoque respondit vicem eorum dolere, quod egregium civem Hectorem amisissent.

Loading...