Reference Quote
Similar Quotes
Quote search results. More quotes will automatically load as you scroll down, or you can use the load more buttons.
sed inter hominem et beluam ho maxime interest, quod haec tantum, quantum sensu movetur, ad id solum, quod adest quodque prasens est, se accommodat paulum admodum sentiens praeteritum aut futurum; homo autem, quod rationis est particeps, per quam consequentia cernit, causas rerum videt earumque praegressus et quasi antecessiones non ignorat, similitudines comparat rebusque praesentibus adjungit atque annectit futuras, facile totius vitae cursum videt ad eamque degendam praeparat res necessarias.
Limited Time Offer
Premium members can get their quote collection automatically imported into their Quotewise collections.
Quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita ut in bello valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent neque aliud alio ferri neque mutari ac misceri omnia cerneres. Nam imperium facile iis artibus retinetur, quibus initio partum est. Verum ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque superbia invasere, fortuna simul cum moribus inmutatur. Ita imperium semper ad optumum quemque a minus bono transferetur.
Loading...