Reference Quote
ShuffleSimilar Quotes
Quote search results. More quotes will automatically load as you scroll down, or you can use the load more buttons.
Quid de se praesumit mortuus? Mori potuit de suo, reviviscere de suo non potest. Peccare per nos ipsos et potuimus et possumus nec tamen per nos resurgere aliquando poterimus. Spes nostra non sit, nisi in Deo 14. Ad illum gemamus, in illo praesumamus; quod ad nos pertinet, voluntate conemur, ut oratione mereamur.
Quibus enim nihil est in ipsis opis ad bene beateque vivendum, eis omnis aetas gravis est; qui autem omnia bona a se ipsi petunt, eis nihil potest malum videri quod naturae necessitas afferat. quo in genere est in primis senectus, quam ut adipiscantur omnes optant, eandem accusant adeptam; tanta est stultitiae inconstantia atque perversitas. obrepere aiunt eam citius quam putassent. primum quis coegit eos falsum putare? qui enim citius adulescentiae senectus quam pueritiae adulescentia obrepit? deinde qui minus gravis esset eis senectus, si octingentesimum annum agerent, quam si octogesimum? praeterita enim aetas quamvis longa, cum effluxisset, nulla consolatione permulcere posset stultam senectutem.
Praeterea gigni pariter cum corpore et una
crescere sentimus pariterque senescere mentem.
nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
consilium quoque maius et auctior est animi vis.
post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
ergo dissolui quoque convenit omnem animai
naturam, ceu fumus, in altas aëris auras;
quando quidem gigni pariter pariterque videmus
crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
Works in ChatGPT, Claude, or Any AI
Add semantic quote search to your AI assistant via MCP. One command setup.
Post mortem quidem sensus aut optandus aut nullus est. Sed hoc meditatum ab adulescentia debet esse mortem ut neglegamus, sine qua meditatione tranquillo animo esse nemo potest. Moriendum enim certe est, et incertum an hoc ipso die. Mortem igitur omnibus horis impendentem timens qui poterit animo consistere?
... nemini parcitur, non modo absenti, sed ne praesenti quidem. Invehitur pariter in cunctos magno risu et cachinno omnium. Cenae, popinae, lenocinia, largitiones, furta, adulteria, stupra, flagitia in medium proferuntur. Qua ex re non voluptas tantummodo, sed etiam illa vel maxima capitur utilitas, quod, cum ita vita ac mores omnium ponantur tibi ante oculos.
Loading more quotes...
Loading...