Reference Quote

Etsi difficiile esse videtur credere quicquam
in rebus solido reperiri corpore posse.
transit enim fulmen caeli per saepta domorum,
clamor ut ad voces; flamen candescit in igni
dissiliuntque ferre ferventi saxa vapore.
tum labefactatus rigor auri solvitur aestu;
tum glacies aeris flamma devicta liquescit;
permanat calor argentum penetraleque frigus
quando utrumque manu retinentes pocula rite
sensimus infuso lympharum rore superne.

Similar Quotes

Quote search results. More quotes will automatically load as you scroll down, or you can use the load more buttons.

Sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
difficilis magis ad credendum constet, itemque
nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
quod non paulatim minuant mirarier omnes.

Rebus semper pudor absit in artis.

Vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
non ita difficile est quam captum retibus ipsis
exire et validos Veneris perrumpere nodos.

Sed fortuna, quae plurimum potest cum in reliquis rebus tum praecipue in bello, parvis momentis magnas rerum commutationes efficit; ut tum accidit.

Illud autem ante omnia memento, demere rebus tumultum ac videre quid in quaque re sit: scies nihil esse in istis terribile nisi ipsum timorem.

Share Your Favorite Quotes

Know a quote that's missing? Help grow our collection.

(Nam) corporea pulchritudo in pelle solummodo constat. Nam si viderent homines hoc quod subtus pellem est, sicut lynces in Boetia cernere interiora feruntur, mulieres videre nausearent. Iste decor in flegmate, et sanguine, et humore, ac felle, consistit. Si quis enim considerat quae intra nares, et quae intra fauces, et quae intra ventrem lateant, sordes utique reperiet. Et si nec extremis digitis flegma vel stercus tangere patimur, quomodo ipsum stercoris saccum amplecti desideramus?

Aequam memento rebus in arduis
servare mentem.

Loading...