Reference Quote

Shuffle

Similar Quotes

Quote search results. More quotes will automatically load as you scroll down, or you can use the load more buttons.

Go Premium

Support Quotewise while enjoying an ad-free experience and premium features.

View Plans
Share Your Favorite Quotes

Know a quote that's missing? Help grow our collection.

Go Premium

Support Quotewise while enjoying an ad-free experience and premium features.

View Plans
Quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita ut in bello valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent neque aliud alio ferri neque mutari ac misceri omnia cerneres. Nam imperium facile iis artibus retinetur, quibus initio partum est. Verum ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque superbia invasere, fortuna simul cum moribus inmutatur. Ita imperium semper ad optumum quemque a minus bono transferetur.

Exaudi, si digna precor quaeque ipsa furenti
subiceres. orbum visu regnisque carentem
non regere aut dictis maerentem flectere adorti,
quos genui quocumque toro; quin ecce superbi
—pro dolor!—et nostro jamdudum funere reges
insultant tenebris gemitusque odere paternos.
hisne etiam funestus ego? et videt ista deorum
ignavus genitor? tu saltem debita vindex
huc ades et totos in poenam ordire nepotes.
indue quod madidum tabo diadema cruentis
unguibus abripui, votisque instincta paternis
i media in fratres, generis consortia ferro
dissiliant. da, Tartarei regina barathri,
quod cupiam vidisse nefas.

Nec speres aliquid nec extimescas,
exarmaueris impotentis iram;
at quisquis trepidus pauet uel optat,
quod non sit stabilis suique iuris,
abiecit clipeum locoque motus
nectit qua ualeat trahi catenam.

Loading...