Reference Quote

Shuffle

Similar Quotes

Quote search results. More quotes will automatically load as you scroll down, or you can use the load more buttons.

Try QuoteGPT

Chat naturally about what you need. Each answer links back to real quotes with citations.

Enhance Your Quote Experience

Enjoy ad-free browsing, unlimited collections, and advanced search features with Premium.

Share Your Favorite Quotes

Know a quote that's missing? Help grow our collection.

Multorum autem odiis nullas opes posse obsistere, si antea fuit ignotum, nuper est cognitum. Nec vero huius tyranni solum, quem armis oppressa pertulit civitas ac paret cum maxime mortuo interitus declarat, quantum odium hominum valeat ad pestem, sed reliquorum similes exitus tyrannorum, quorum haud fere quisquam talem interitum effugit. Malus enim est custos diuturnitatis metus contraque benivolentia fidelis vel ad perpetuitatem.

Ambitio multos mortales falsos fieri subegit, aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habere, amicitias inimicitiasque non ex re, sed ex commodo aestimare, magisque vultum quam ingenium bonum habere.

Unlimited Quote Collections

Organize your favorite quotes without limits. Create themed collections for every occasion with Premium.

'Vos telis hostium estis indefensi, inulti? quid igitur arma habetis, aut quid ultro bellum intulistis, in otio tumultuosi, in bello segnes? quid hic stantibus spei est? an deum aliquem protecturum uos rapturumque hinc putatis? ferro via facienda est. hac qua me praegressum uideritis, agite, qui uisuri domos parentes coniuges liberos estis, ite mecum. non murus nec uallum sed armati armatis obstant. virtute pares, necessitate, quae ultimum ac maximum telum est, superiores estis'.

Loading...