Reference Quote
Similar Quotes
Quote search results. More quotes will automatically load as you scroll down, or you can use the load more buttons.
PREMIUM FEATURE
Advanced Search Filters
Filter search results by source, date, and more with our premium search tools.
(Nam) corporea pulchritudo in pelle solummodo constat. Nam si viderent homines hoc quod subtus pellem est, sicut lynces in Boetia cernere interiora feruntur, mulieres videre nausearent. Iste decor in flegmate, et sanguine, et humore, ac felle, consistit. Si quis enim considerat quae intra nares, et quae intra fauces, et quae intra ventrem lateant, sordes utique reperiet. Et si nec extremis digitis flegma vel stercus tangere patimur, quomodo ipsum stercoris saccum amplecti desideramus?
Stagna vaga sic luce micant ubi Cynthia caelo
prospicit aut medii transit rota candida Phoebi,
tale iubar diffundit aquis: nil umbra comaeque
turbavitque sonus surgentis ad oscula nymphae.
illa avidas iniecta manus heu sera cientem
auxilia et magni referentem nomen amici
detrahit, adiutae prono nam pondere vires.
Loading...