Reference Quote

Shuffle
Si filium nolunt secundum a patre reputari ne secundus duos faciat deos dici, ostendimus etiam duos deos in scriptura relatos et duos dominos: et tamen ne de isto scandalizentur, rationem reddimus qua dei non duo dicantur nec domini sed qua pater et filius duo, et hoc non ex separatione substantiae sed ex dispositione, cum individuum et inseparatum filium a patre pronuntiamus, nec statu sed gradu alium, qui etsi deus dicatur quando nominatur singularis, non ideo duos deos faciat sed unum, hoc ipso quod et deus ex unitate patris vocari habeat.

Similar Quotes

Quote search results. More quotes will automatically load as you scroll down, or you can use the load more buttons.

Qui si ipse deus est secundum Ioannem - Deus erat sermo - habes duos, alium dicentem ut fiat, alium facientem. Alium autem quomodo accipere debeas iam professus sum, personae non substantiae nomine, ad distinctionem non ad divisionem.

Ergo, inquis, si deus dixit et deus fecit, si alius deus dixit et alius fecit, duo dii praedicantur. Si tam durus es, puta interim. Et ut adhuc amplius hoc putes, accipe et in psalmo duos deos dictos: Thronus tuus, deus, in aevum, <virga directionis> virga regni tui; dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te deus, deus tuus.

Verum Scriptura omnis in duo Testamenta diuisa est. Illud quod aduentum passionemque Christi antecessit, id est lex et prophetae, Vetus dicitur; ea uero quae post resurrectionem eius scripta sunt, Nouum Testamentum nominantur. Iudaei Veteri utuntur, nos nouo.

PREMIUM FEATURE
Advanced Search Filters

Filter search results by source, date, and more with our premium search tools.

Tum enim dixit duo corpora esse rei publicae, unum debile infirmo capite, alterum firmum sine capite.

Share Your Favorite Quotes

Know a quote that's missing? Help grow our collection.

Est uspiam pater mi filia quae patrem suum plus quam patrem presumat diligere? Non reor equidem ullam esse quae hoc fateri audeat nisi iocosis veritatem celare nitatur. Nempe ego dilexi te semper ut patrem, et adhuc a proposito meo non divertor. Et si ex me magis extorquere insistis, audi cercudinem amoris quae adversum te habeo et interrogationibus tuis finem impone: et enim quantum habes tantum vales tantumque te diligo.

Works in ChatGPT, Claude, or Any AI

Add semantic quote search to your AI assistant via MCP. One command setup.

O summam Dei patris liberalitatem, summam et admirandam hominis foelicitatem! Cui datum id habere quod optat, id esse quod velit. Bruta simul atque nascuntur id secum afferunt (ut ait Lucilius) e bulga matris quod possessura sunt. Supremi spiritus aut ab initio aut paulo mox id fuerunt, quod sunt futuri in perpetuas aeternitates. Nascenti homini omnifaria semina et omnigenae vitae germina indidit Pater. Quae quisque excoluerit illa adolescent, et fructus suos ferent in illo. Si vegetalia planta fiet, si sensualia obrutescet, si rationalia caeleste evadet animal, si intellectualia angelus erit et Dei filius. Et si nulla creaturarum sorte contentus in unitatis centrum suae se receperit, unus cum Deo spiritus factus, in solitaria Patris caligine qui est super omnia constitutus omnibus antestabit.

Loading more quotes...

Loading...