Sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
Quod fuit in pretio, fit nullo denique honore.

Nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis
in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam
quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
non radii solis neque lucida tela diei
discutiant sed naturae species ratioque.

Quo magis in dubiis hominem spectare periclis
convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
nam verae voces tum demum pectore ab imo
eliciuntur et eripitur persona, manet res.

Share Your Favorite Quotes

Know a quote that's missing? Help grow our collection.

Quod siquis vera vitam ratione gubernet, divitiae grandes homini sunt vivere parvo
aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.

Sentit enim vis quisque suas quoad possit abuti.
cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
illis iratus petit atque infestus inurget.

Sed nihil dulcius est, bene quam munita tenere
edita doctrina sapientum templa serena,
despicere unde queas alios passimque videre
errare atque viam palantis quaerere vitae,
certare ingenio, contendere nobilitate,
noctes atque dies niti praestante labore
ad summas emergere opes rerumque potiri.

Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
quandoquidem natura animi mortalis habetur.

Unlimited Quote Collections

Organize your favorite quotes without limits. Create themed collections for every occasion with Premium.

Infidi maris insidis virisque dolumque
ut vitare velint, neve ullo tempore credant
subdola cum ridet placidi pellacia ponti.