Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
quandoquidem natura animi mortalis habetur.

Scilicet et fluvius qui visus maximus ei, Qui non ante aliquem majorem vidit; et ingens Arbor, homoque videtur, et omnia de genere omni Maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit.

Quod siquis vera vitam ratione gubernet, divitiae grandes homini sunt vivere parvo
aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.

Works in ChatGPT, Claude, or Any AI

Add semantic quote search to your AI assistant via MCP. One command setup.

Sic rerum summa novatur
semper, et inter se mortales mutua vivunt. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
inque brevi spatio mutantur saecla animantum
et quasi cursores vitae lampada tradunt.

Consuetudo concinnat amorem;
nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,
vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
Nonne vides etiam guttas in saxa cadentis
umoris longo in spatio pertundere saxa?

Quo magis in dubiis hominem spectare periclis
convenit adversisque in rebus noscere qui sit;
nam verae voces tum demum pectore ab imo
eliciuntur et eripitur persona, manet res.

Desine qua propter novitate exterritus ipsa
expuere ex animo rationem, sed magis acri
iudicio perpende, et si tibi vera videntur,
dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.

Suave mari magno turbantibus aequora ventis
e terra magnum alterius spectare laborem;
non quia vexari quemquamst jucunda voluptas,
sed quibus ipse malis careas quia cernere suave est.

Unlimited Quote Collections

Organize your favorite quotes without limits. Create themed collections for every occasion with Premium.

Quae bene cognita si teneas, natura videtur
Libera continuo, dominis privata superbis,
ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.

Sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
difficilis magis ad credendum constet, itemque
nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
quod non paulatim minuant mirarier omnes.