Reference Quote

Shuffle

Similar Quotes

Quote search results. More quotes will automatically load as you scroll down, or you can use the load more buttons.

Multas per gentes et multa per aequora vectus
Advenio has miseras, frater, ad inferias,
Ut te postremo donarem munere mortis
Et mutam nequiquam alloquerer cinerem.
Quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum,
Heu miser indigne frater adempte mihi,
Nunc tamen interea haec prisco quae more parentum
Tradita sunt tristi munere ad inferias,
Accipe fraterno multum manantia fletu,
Atque in perpetuum, frater, ave atque vale.

Works in ChatGPT, Claude, or Any AI

Add semantic quote search to your AI assistant via MCP. One command setup.

Dum novus errat amor, vires sibi colligat usu:
Si bene nutrieris, tempore firmus erit.
Quem taurum metuis, vitulum mulcere solebas:
Sub qua nunc recubas arbore, virga fuit:
Nascitur exiguus, sed opes adquirit eundo,
Quaque venit, multas accipit amnis aquas.

Unlimited Quote Collections

Organize your favorite quotes without limits. Create themed collections for every occasion with Premium.

Share Your Favorite Quotes

Know a quote that's missing? Help grow our collection.

Μundo morere, ejus insaniam rejiciens: vive Deo, per ipsius cognitionem, veterem generationem repudians. Νοn facti sumus ut moreremur, sed nostra culpa morimur. Perdidit nos libera voluntas: servi facti sumus, qui liberi eramus: per peccatum venditi sumus. Νihil mali factum est a Deo: nos ipsi improbitatem produximus. Εam vero qui produxerunt, denuo repudiare possunt.

Si quanta nobilitas et fortuna mihi fuit, tanta rerum prosperarum moderatio fuisset, amicus potius in hanc urbem quam captus venissem, neque dedignatus esses claris maioribus ortum, plurimis gentibus imperitantem foedere in pacem accipere.

Tempora mutantur, nos et mutamur in illis.

Loading more quotes...

Loading...