Omnino, ut mihi quidem videtur studiorum omnium satietas vitae facit satietatem. Sunt pueritiae studia certa: num igitur ea desiderant adulescentes? … - Cicero
" "Omnino, ut mihi quidem videtur studiorum omnium satietas vitae facit satietatem. Sunt pueritiae studia certa: num igitur ea desiderant adulescentes? Sunt ineuntis adulescentiae: num ea constans iam requirit aetas, quae media dicitur? Sunt etiam eius aetatis: ne ea quidem quaeruntur in senectute. Sunt extrema quaedam studia senectutis: ergo, ut superiorum aetatum studia occidunt, sic occidunt etiam senectutis; quod cum evenit, satietas vitae tempus maturum mortis affert.
About Cicero
Marcus Tullius Cicero (3 January 106 BC – 7 December 43 BC), infrequently known by the anglicized name Tully in the Middle Ages and after, was a Roman philosopher, politician, lawyer, orator, political theorist, consul and constitutionalist. He came from a wealthy municipal family of the Roman equestrian order, and is widely considered one of Rome's greatest orators and prose stylists.
Biography information from Wikiquote
Related quotes. More quotes will automatically load as you scroll down, or you can use the load more buttons.
Additional quotes by Cicero
Itaque adulescentes mihi mori sic videntur, ut cum aquae multitudine flammae vis opprimitur, senes autem sic, ut cum sua sponte nulla adhibita vi consumptus ignis exstinguitur; et quasi poma ex arboribus, cruda si sunt, vix evelluntur, si matura et cocta, decidunt, sic vitam adulescentibus vis aufert, senibus maturitas; quae quidem mihi tam iucunda est, ut, quo propius ad mortem accedam, quasi terram videre videar aliquandoque in portum ex longa navigatione esse venturus.