Works in ChatGPT, Claude, or Any AI
Add semantic quote search to your AI assistant via MCP. One command setup.
" "Quod siquis dicat, Ergone populus tyrannicae crudelitati & furori jugulum semper praebebit? Ergone multitude civitates suas fame, ferro, & flamma vastari, seque, conjuges, & liberos fortunae ludibrio & tyranni libidini exponi, inque omnia vitae pericula omnesque miserias & molestias a rege deduci patientur? Num illis quod omni animantium generi est a natura tributum, denegari debet, ut sc. vim vi repellant, seseq; ab injuria, tueantur? Huic breviter responsum sit, Populo universo negari defensionem, quae juris naturalis est, neque ultionem quae praeter naturam est adversus regem concedi debere. Quapropter si rex non in singulares tantum personas aliquot privatum odium exerceat, sed corpus etiam reipublicae, cujus ipse caput est, i.e. totum populum, vel insignem aliquam ejus partem immani & intoleranda saevitia seu tyrannide divexet; populo, quidem hoc casu resistendi ac tuendi se ab injuria potestas competit, sed tuendi se tantum, non enim in principem invadendi: & restituendae injuriae illatae, non recedendi a debita reverentia propter acceptam injuriam. Praesentem denique impetum propulsandi non vim praeteritam ulciscenti jus habet. Horum enim alterum a natura est, ut vitam scilicet corpusque tueamur. Alterum vero contra naturam, ut inferior de superiori supplicium sumat. Quod itaque populus malum, antequam factum sit, impedire potest, ne fiat, id postquam factum est, in regem authorem sceleris vindicare non potest: populus igitur hoc amplius quam privatus quispiam habet: quod huic, vel ipsis adversariis judicibus, excepto Buchanano, nullum nisi in patientia remedium superest. Cum ille si intolerabilis tyrannus est (modicum enim ferre omnino debet) resistere cum reverentia possit, Barclay contra Monarchom. 1. iii. c. 8.
John Locke (29 August 1632 – 28 October 1704) was an influential English philosopher and social contract theorist. He developed an alternative to the Hobbesian state of nature and asserted a government could be good only if it received the consent of the governed and protected the natural rights of life, liberty, and estate. If such a consent was not achieved, Locke argued in favour of a right of rebellion, which he referred to as an "appeal to heaven".
Biography information from Wikiquote
Add semantic quote search to your AI assistant via MCP. One command setup.
Related quotes. More quotes will automatically load as you scroll down, or you can use the load more buttons.