Sic rerum summa novatur
semper, et inter se mortales mutua vivunt. augescunt aliae gentes, aliae minuuntur,
inque brevi spatio mutantur saecla animantum
et quasi cursores vitae lampada tradunt.

Et si iam nostro sentit de corpore postquam
distractast animi natura animaeque potestas,
tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
corporis atque animae consistimus uniter apti.
nec, si materiem nostram collegerit aetas
post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
quicquam tamen ad nos id quoque factum,
interrupta semel cum sit repetentia nostri.
et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
qui fuimus, [neque] iam de illis nos adficit angor.
nam cum respicias inmensi temporis omne
praeteritum spatium, tum motus materiai
quam sint, facile hoc adcredere possis,
saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
inter enim iectast vitai pausa vageque
deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.

Quae bene cognita si teneas, natura videtur
Libera continuo, dominis privata superbis,
ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.

Limited Time Offer

Premium members can get their quote collection automatically imported into their Quotewise collections.

Share Your Favorite Quotes

Know a quote that's missing? Help grow our collection.

O miseras hominum mentes, o pectora caeca!
qualibus in tenebris vitae quantisque periclis
degitur hoc aevi quod cumquest! nonne videre
nihil aliud sibi naturam latrare, nisi ut qui
corpore seiunctus dolor absit, mente fruatur
iucundo sensu cura semota metuque?

Sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
Quod fuit in pretio, fit nullo denique honore.

Go Premium

Support Quotewise while enjoying an ad-free experience and premium features.

View Plans
Circumretit enim vis atque iniuria quemque,
atque, unde exortast, at eum plerumque revertit.

Infidi maris insidis virisque dolumque
ut vitare velint, neve ullo tempore credant
subdola cum ridet placidi pellacia ponti.

Suave mari magno turbantibus aequora ventis
e terra magnum alterius spectare laborem;
non quia vexari quemquamst jucunda voluptas,
sed quibus ipse malis careas quia cernere suave est.