Reference Quote

Shuffle

Similar Quotes

Quote search results. More quotes will automatically load as you scroll down, or you can use the load more buttons.

Quos omnes libros conscripserunt homines otiosi, male feriati, imperiti, vitiis ac spurcitiae dediti, in queis miror quid delectet nisi tam nobis flagitia blandirentur. Eruditio non est exspectanda ab hominibus qui ne umbram quidem eruditionis viderant. Iam cum narrant, quae potest esse delectatio in rebus quas tam aperte et stulte confingunt?

Plerumque enim accidit ut aliquid de terra, de coelo, de caeteris mundi huius elementis, de motu et conversione vel etiam magnitudine et intervallis siderum, de certis defectibus solis ac lunae, de circuitibus annorum et temporum, de naturis animalium, fruticum, lapidum, atque huiusmodi caeteris, etiam non christianus ita noverit, ut certissima ratione vel experientia teneat. Turpe est autem nimis et perniciosum ac maxime cavendum, ut christianum de his rebus quasi secundum christianas Litteras loquentem, ita delirare audiat, ut, quemadmodum dicitur, toto coelo errare conspiciens, risum tenere vix possit. Et non tam molestum est, quod errans homo deridetur, sed quod auctores nostri ab eis qui foris sunt, talia sensisse creduntur, et cum magno eorum exitio de quorum salute satagimus, tamquam indocti reprehenduntur atque respuuntur. Cum enim quemquam de numero Christianorum in ea re quam optime norunt, errare comprehenderint, et vanam sententiam suam de nostris Libris asserere; quo pacto illis Libris credituri sunt, de resurrectione mortuorum, et de spe vitae aeternae, regnoque coelorum, quando de his rebus quas iam experiri, vel indubitatis numeris percipere potuerunt, fallaciter putaverint esse conscriptos? Quid enim molestiae tristitiaeque ingerant prudentibus fratribus temerarii praesumptores, satis dici non potest, cum si quando de prava et falsa opinatione sua reprehendi, et convinci coeperint ab eis qui nostrorum Librorum auctoritate non tenentur, ad defendendum id quod levissima temeritate et apertissima falsitate dixerunt, eosdem Libros sanctos, unde id probent, proferre conantur, vel etiam memoriter, quae ad testimonium valere arbitrantur, multa inde verba pronuntiant, non intellegentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant.

Works in ChatGPT, Claude, or Any AI

Add semantic quote search to your AI assistant via MCP. One command setup.

Ego tamquam centrum circuli, cui simili modo se habent circumferentiae partes; tu autem non sic.

Librum quoque mendosum, et vel falso scriptum, vel falsum etiam in se continentem inspiciens, statim, licet illiteratus omnino fuisset, ad locum mendacii digitum ponebat. Interrogatus autem, qualiter hoc nosset, dicebat daemonem ad locum eundem digitum suum primo porrigere…Contigit aliquando, spiritibus immundis nimis eidem insultantibus, ut Evangelium Johannis ejus in gremio poneretur: qui statim tanquam aves evolantes, omnes penitus evanuerunt. Quo sublato postmodum, et Historia Britonum a galfrido Arthuro tractata, experiendi causa, loco ejusdem subrogata, non solum corpori ipsius toti, sed etiam libro superposito, longe solito crebrius et taediosius insederunt.

Share Your Favorite Quotes

Know a quote that's missing? Help grow our collection.

Quòd tertio loca à nobis fuit obſeruatum, eſt ipſiuſmet LACTEI Circuli eſſentia, ſeu materies, quam Perſpicilli beneficio adeò ad ſenſum licet intueri, vt & altercationes omnes, quæ per tot ſæcula Philoſophos excrucia runt ab oculata certitudine dirimantur, nosque à verboſis dſputationibus liberemur.

Loading...