Works in ChatGPT, Claude, or Any AI

Add semantic quote search to your AI assistant via MCP. One command setup.

Principio quoniam magni commercia coeli
Numina concessere homini, cui carmina curae,
Ipse Deum genitor divinam noluit artem
Omnibus expositam vulgo, immeritisque patere:
Atque ideo, turbam quo longe arceret inertem,
Angustam esse viam voluit, paucisque licere.

Share Your Favorite Quotes

Know a quote that's missing? Help grow our collection.

Nec dubitem versus hirsuti saepe poetae
Suspensus lustrare, et vestigare legendo,
Sicubi se quaedam forte inter commoda versu
Dicta meo ostendant, quae mox melioribus ipse
Auspiciis proprios possim mihi vertere in usus,
Detersa prorsus prisca rubigine scabra.

With gay descriptions sprinkle here and there
Some grave instructive sentences with care,
That touch on life, some moral good pursue,
And give us virtue in a transient view;
Rules, which the future sire may make his own,
And point the golden precepts to his son.

Go Premium

Support Quotewise while enjoying an ad-free experience and premium features.

View Plans
Jam vero cum rem propones, nomine nunquam
Prodere conveniet manifesto: semper opertis
Indiciis, longe et verborum ambage petita
Significant, umbraque obducunt: inde tamen, ceu
Sublustri e nebula, rerum tralucet imago
Clarius, et certis datur omnia cernere signis.
Hinc si dura mihi passus dicendus Ulysses,
Non ilium vero memorabo nomine, sed qui
Et mores hominum multorum vidit et urbes
Naufragus, eversae post saeva incendia Trojae,
Addam alia, angustis complectens omnia dictis.